Entscheidung der
Pontificia Commissio Codicis Iuris Canonici authentice Interpretando
zu can. 87 § 1 CIC vom 5. Juli 1985
(hier unter III.)

Patres Pontificiae Commissionis Codici iuris canonici authentice interpretando, propositis in plenario coetu diei 14 maii 1985, quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:

 

I.
De decretis generalibus exsecutoriis

D. Utrum sub locutione "decreta generalia" de qua in can. 455, § 1, veniant etiam decreta generalia exsecutoria de quibus in cann. 31-33.

R. Affirmative.

 

II.
De Superiore eiusque Consilio

D. Utrum cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu alicuius Collegii vel personarum coetus, ad normam can. 127, § 1, ipse Superior ius habeat ferendi suffragium cum aliis, saltem ad paritatem suffragiorum dirimendam.

R. Negative.

 

III.
De dispensatione a forma canonica matrimonii

D. Utrum extra casum urgentis mortis periculo Episcopus dioecesanus, ad normam can. 87, § 1, dispensare valeat a forma canonica in matrimonio duorum catholicorum.

R. Negative.

 

Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 5 iulii 1985 infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus , eas publicari iussit.

Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses

Iulianus Herranz, a Secretis

 


Über Hinweise und Kommentare zu unseren Seiten freuen wir uns stets.
Mailen Sie uns doch einfach!

© 2000 by Arbeitsgemeinschaft kirchenrecht.org
Letzte Änderung: 21. Juni 2000.