Patres Pontificiae Commissionis Codici iuris canonici authentice interpretando, propositis in plenario coetu diei 29 Aprilis 1987 dubio, quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum christifidelium coetus, personalitatis iuridicae, immo et recognitionis de qua in can. 199, § 3, expers, legitimationem activam habeat ad recursum hierarchicum proponendum adversus decretum proprii Episcopi doecesani.
R. Negative, qua coetus: affirmative, qua singuli christifideles, sive singillatim sive coniunctim agentes, dummodo revera gravamen passi sint. In aestimatione autem huius gravaminis, iudex congrua discretionalitate gaudeat oportet.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 Iunii 1987 infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus , eam publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Über Hinweise und Kommentare zu
unseren Seiten freuen wir uns stets.
Mailen
Sie uns doch einfach!
© 2000 by
Arbeitsgemeinschaft kirchenrecht.org
Letzte Änderung: 21. Juni 2000.